30/11/2025
Canon Dogmaticus de Processione Spiritus Sancti ex Patre et Filio
SRE ☧ SPQR
☩
MAGISTERIVM
http://zazzle.com/ProVaticanus
http://allmylinks.com/ProVaticanus
Quicumque Spiritum Sanctum non credit aut non crediderit a Patre et Filio procedere, eumque non dixerit coæternum esse Patri et Filio et cœssentialem, anathema sit. -Synodus Toletana Tertia, Canon III, 8 Mai. 589 A.D. per pontificatum SS. Pelagii PP. II; Mansi, Tom. IX, Col. 985.
His ita se habentibus et protestantibus, exultantes in eis sicut qui invenit spolia multa, divinos canones amplectabiliter in pectore recondimus, et integram illorum præceptionem ac immobilem tenemus: tam scilicet illorum qui ab almis et laudabilissimis apostolis Sancti Spiritus tubis editi sunt, quam eorum qui a s*x sanctis et universalibus sinodis, atque his conciliis quæ localiter collecta sunt, in expositionem huiusmodi decretorum promulgati sunt: nec non et eorum qui a sanctis patribus nostris prolati fuisse probantur. Ab uno enim eodem que Spiritu illustrati definierunt quæ expediunt. Et quidem quos anathemati transmittunt, et nos anathematizamus: quos vero depositioni, et nos deponimus: quos autem segregationi, et nos segregamus.
-Sacrosanctum Œcumenicum Concilium Nicænum II, Actio VIII, 23 Oct. 787 A.D., Canon I, per magisterium SS. Hadriani PP. I et imperium PSS. Constantini Augusti VI approbatum; Mansi, Tom. XIII, Col. 418-419.
Cf.
https://babel.hathitrust.org/cgi/pt?id=njp.32101078252069&seq=509
&
https://babel.hathitrust.org/cgi/pt?id=njp.32101038140339&seq=229
Ago tibi gratis Deo per instrumenta de Jove Mauro Camara pro bono rei publicae (Creative Commons Acknowledgment), cf. https://www.youtube.com/
https://youtu.be/mnkYd4bIkLM